Divine Love and Wisdom (Harleys) n. 84

Previous Number Next Number See English 

84. Quoniam duo illi Mundi ita distincti sunt, perspicue videri potest, quod Mundus spiritualis sub alio Sole sit quam Mundus naturalis: in Mundo enim spirituali aeque est Calor et Lux, ut in Mundo naturali; sed calor ibi est Spiritualis, et lux similiter, et calor Spiritualis est bonum charitatis, et lux Spiritualis est verum fidei. Nunc quia calor et lux non possunt aliunde originem ducere quam ex Sole, constare potest, quod in Mundo Spirituali sit alius Sol quam in Mundo naturali, tum etiam quod Sol Mundi spiritualis sit in sua essentia talis, ut ex illo calor et lux Spiritualis possit existere, et quod sol mundi naturalis sit in sua essentia talis, ut ex illo calor [et lux] naturalis possit existere: omne Spirituale, quod se refert ad bonum et verum, non aliunde potest exoriri, quam ex Divino Amore et Divina Sapientia, omne bonum enim est amoris, et omne verum est Sapientiae: quod non aliunde, omnis sapiens potest videre.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church