Divine Love and Wisdom (Harleys) n. 82

Previous Number Next Number See English 

82. Hic de Vacuo aliquid dicetur: audivi quondam Angelos loquentes cum Newtono de Vacuo, dicentes quod ideam vacui ut nihili non sustineant; quia in Mundo suo qui est spiritualis, ac intra seu supra spatia et tempora Mundi naturalis, aeque sentiunt, cogitant, afficiuntur, amant, volunt, respirant, imo loquuntur et agunt, quae nusquam possunt dari in vacuo ut nihilo, quia nihil est nihil, et de nihilo non aliquid praedicabile est: dixit Newtonus, quod sciat quod Divinum quod EST impleat omnia, et quod ipse horreat ad ideam nihili de vacuo, quia illa est destructiva omnium; hortans illos, qui de Vacuo loquuntur cum illo, ut sibi caveant ab idea nihili, vocans illam deliquium, quia in nihilo non datur ulla mentis actualitas.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church