53. De creatis et finitis potest dici esse et existere, tum substantia et forma, ut et vita, imo amor et sapientia, sed omnia illa sunt creata et finita; causa, quod dici queant, non est quod aliquid Divinum illis sit, sed quod in Divino sint et quod Divinum in illis sit: omne enim quod creatum est, in se est inanimatum et mortuum, sed animatur et vivificatur per id quod Divinum sit in illo,* et illud** in Divino. * Prima editio: illis, ** Prima editio: illa