Divine Love and Wisdom (Harleys) n. 41

Previous Number Next Number See English 

41. Sed hoc quia contra apparentiam est, videri potest sicut non merens fidem, nisi demonstretur, et hoc demonstrari non potest nisi quam per talia quae homo percipere potest ex sensu sui corporis, quare per illa demonstrabitur. Sunt homini quinque sensus externi, qui vocantur tactus, gustus, olfactus, auditus et visus. Subjectum Tactus est Cutis, qua homo circumcinctus est; ipsa substantia et forma cutis faciunt ut sentiat applicata; sensus tactus non est in illis quae applicantur, sed est in substantia et forma cutis, quae sunt subjectum; sensus ille est modo affectio ejus ab applicatis. Simile est cum Gustu; hic sensus est modo affectio substantiae et formae, quae sunt linguae; lingua est subjectum. Simile est cum Olfactu; quod odor afficiat nares et quod sit in naribus, et quod sit affectio illarum ab odoriferis tangentibus, notum est. Simile est cum Auditu; apparet sicut auditus sit in loco ubi sonus inchoat, sed auditus est in aure, et est affectio substantiae et formae ejus; quod auditus sit in distantia ab aure, est apparentia. [2] Simile est cum Visu; apparet dum homo videt objecta ad distantiam sicut visus ibi sit, sed usque est in Oculo, qui est subjectum, et similiter est affectio ejus: distans est solum ex judicio concludente de spatio ex intermediis, vel ex diminutione et inde obscuratione objecti, cujus imago sistitur intus in oculo secundum angulum incidentiae: inde patet, quod visus non exeat ab oculo ad objectum, sed quod imago objecti intret oculum, et afficiat substantiam et formam ejus: simile enim est cum visu quemadmodum est cum auditu; auditus nec exit ab aure ad captandum sonum, sed sonus intrat aurem, et afficit. [3] Ex his constare potest, quod affectio substantiae et formae, quae facit sensum, non sit separatum quid a subjecto, sed solum faciat mutationem in illo, subjecto remanente subjecto tunc ut prius, et postea; inde sequitur quod visus, auditus, olfactus, gustus et tactus, non sit aliquod volatile effluens ex illorum organis, sed quod sint organa in sua substantia et forma spectata, quae dum afficiuntur fit sensus.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church