Divine Love and Wisdom (Harleys) n. 405

Previous Number Next Number See English 

405. Quod haec tria ex amore qui est voluntatis, in Intellectu ordine sequantur, ex rationali homine quidem comprehendi potest, sed tamen non clare videri, et sic usque ad fidem confirmari: nunc quia amor qui est voluntatis per correspondentiam unum agit cum corde, ac sapientia quae est intellectus unum agit cum pulmone, ut supra ostensum est, ideo non alibi clarius videri et confirmari possunt illa quae de affectione veri, perceptione veri, et cogitatione, mox supra n. 404 dicta sunt, quam in Pulmone et ejus fabrica, quare haec paucis describenda est. [2] Cor post partum a dextro suo ventriculo immittit sanguinem in Pulmonem; et post transitum emittit illum in sinistrum suum ventriculum[;] sic* aperit pulmonem; hoc facit cor per arterias et venas pulmonares: sunt Pulmoni bronchia, quae ramificantur, et tandem abeunt in vesiculas, in quas Pulmo admittit aerem et sic respirat: circum bronchia et illorum** ramificationes etiam sunt arteriae et venae, quae bronchiales vocantur, oriundae ex azyga seu vena cava et aorta: hae arteriae et venae ab arteriis et venis pulmonaribus distinctae sunt: ex his patet, quod sanguis per binas vias influat in pulmonem, et per binas vias effluat ex illo; inde est quod Pulmo possit respirare non synchrone cum corde; quod alternae vices cordis*** et alternae vices pulmonis non unum agant, notum est. [3] Nunc quia correspondentia cordis et pulmonis est cum voluntate et intellectu, ut ostensum est, et conjunctio per correspondentiam est talis, ut sicut unum agit, ita alterum, videri potest ex influxu sanguinis e corde in pulmonem, quomodo voluntas influit in intellectum, et facit illa, quae mox supra n. 404 de affectione et perceptione veri, et de cogitatione, dicta sunt; correspondentia hoc mihi detexit, et plura adhuc de illis, quae non paucis describi possunt. [4] Quoniam amor seu voluntas correspondet cordi, ac sapientia seu intellectus correspondet pulmoni, sequitur quod vasa sanguinea cordis in Pulmone correspondeant affectionibus veri, et quod ramificationes bronchiorum pulmonis correspondeant perceptionibus et cogitationibus ex illis affectionibus: qui indagat omnes texturas pulmonis ex illis originibus, et facit paralelismum cum amore voluntatis et cum sapientia intellectus, ille potest sicut in quadam imagine videre illa quae supra n. 404 dicta sunt, et sic ad fidem confirmari. Sed quia illa quae scientiae anatomicae sunt de Corde et Pulmone, paucis nota sunt, et confirmare aliquid per ignota inducit obscuritatem, ideo supersedeo paralelismum pluribus demonstrare. * Prima editio: sit ** Prima editio: ejus *** Prima editio: cordis,


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church