Divine Love and Wisdom (Harleys) n. 398

Previous Number Next Number See English 

398. Nunc quia Amor et Sapientia, et inde Voluntas et Intellectus sunt quae vocantur Anima, et in sequentibus dicendum est, quomodo Anima agit in Corpus, et operatur omnia ejus, et hoc sciri potest ex correspondentia Cordis cum Voluntate, et Pulmonis cum Intellectu, ideo per Correspondentiam illam detecta sunt haec quae sequuntur. I. Quod Amor seu Voluntas sit ipsa Vita hominis. II. Quod Amor seu Voluntas in Humanam formam continue nitatur, et in omnia quae Humanae formae sunt. III. Quod Amor seu Voluntas absque conjugio cum Sapientia seu Intellectu non possit per humanam suam formam aliquid facere. IV. Quod Amor seu Voluntas praeparet domum seu thalamum pro futura conjuge, quae est Sapi-entia seu Intellectus. V. Quod Amor seu Voluntas etiam praeparet omnia in humana sua forma, ut conjunctim cum Sapientia seu Intellectu possit agere. VI. Quod cum nuptiae factae sunt, prima conjunctio sit per affectionem sciendi, ex qua affectio veri. VII. Quod altera conjunctio sit per affectionem intelligendi, ex qua perceptio veri. VIII. Quod tertia conjunctio sit per affectionem videndi id, ex qua cogitatio. IX. Quod Amor seu Voluntas per tres illas conjunctiones in sua vita sensitiva et in sua vita activa sit. X. Quod Amor seu* Voluntas introducat Sapientiam seu Intellectum in omnia domus suae. XI. Quod Amor seu Voluntas nihil agat nisi in conjunctione cum illa [seu cum illo]. XII. Quod Amor seu Voluntas se conjungat Sapientiae seu Intellectui, ac faciat ut Sapientia seu Intellectus reciproce conjungatur. XIII. Quod Sapientia seu Intellectus ex potentia sibi data ab Amore seu Voluntate possit elevari, ac recipere illa quae lucis sunt e coelo, ac percipere illa. XIV. Quod Amor seu Voluntas similiter possit elevari, ac recipere** illa quae caloris sunt e Coelo, si amat suam conjugem in illo gradu. XV. Quod Amor seu*** Voluntas alioquin retrahat sapientiam seu intellectum a sua elevatione, ut secum unum agat. XVI. Quod Amor seu Voluntas purificetur a sapientia in intellectu, si simul elevantur. XVII. Quod Amor seu voluntas conspurcetur in intellectu et ab illo, si non simul elevantur. XVIII. Quod Amor purificatus a sapientia in Intellectu fiat spiritualis et coelestis. XIX. Quod Amor conspurcatus in intellectu et ab illo, fiat naturalis et sensualis. XX. Quod usque remaneat facultas intelligendi, quae vocatur Rationalitas, et facultas agendi quae vocatur Libertas. XXI. Quod Amor spiritualis et coelestis sit amor erga proximum et amor in Dominum: et quod Amor naturalis et sensualis sit amor mundi et amor sui. XXII. Quod simile sit cum charitate et fide, et cum illarum conjunctione, ut est cum voluntate et intellectu, et cum horum conjunctione.**** * Prima editio: ["and" symbol] ** Prima editio: percipere sed videatur n. 414 infra *** Prima editio: ["and" symbol] **** Prima editio: ccnjunctione.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church