391. Quod spiritus aeque gaudeat pulsu et respiratione, ut homo mundi in corpore, non aliunde potest confirmari quam ab ipsis spiritibus et angelis, cum datur copia cum illis loqui; haec copia mihi data est, quare de ea re interrogati dixerunt, quod aeque sint homines sicut homines in mundo, et quod aeque gaudeant corpore, sed spirituali, et quod aeque sentiant pulsum cordis in pectore, et arteriarum supra palmam, sicut illi qui sunt homines in naturali mundo; de hoc interrogavi plures, et similiter dixerunt. [2] Quod spiritus hominis in corpore ejus respiret, datum est ex propria experientia scire; quondam Angelis data est copia respirationem meam ducere, et illam ad libitum diminuere, et tandem retrahere, usque dum sola respiratio spiritus mei remanserit, quam tunc sensu percepi: quod simile mecum factum sit, dum scire datum est statum morientium, in Opere de COELO ET INFERNO n. 449, videatur. [3] Aliquoties etiam in solam respirationem spiritus mei redactus sum, quam tunc concordem respirationi communi coeli sensu* percepi: multis etiam vicibus in simili statu cum angelis fui, et quoque ad illos in coelum elevatus, et tunc in spiritu extra corpus, et loquutus cum illis cum respiratione, similiter ut in mundo.** [4] Ex his et aliis vivis documentis mihi patuit, non modo quod spiritus hominis respiret in corpore, sed etiam postquam reliquit corpus; et quod respiratio spiritus tam tacita sit, ut non percipiatur ab homine, et quod influat in respirationem manifestam corporis, vix aliter quam sicut causa in effectum, et cogitatio in pulmonem, et per pulmonem in loquelam. Ex his quoque patet, quod conjunctio spiritus et corporis apud hominem sit per correspondentiam motus cardiaci et motus pulmonaris utriusque. * Prima editio: sensu, ** Prima editio: muudo.