373. Quoniam Voluntas et Intellectus sunt receptacula amoris et sapientiae, ideo sunt illa duo* formae organicae, seu formae ex purissimis substantiis organizatae; ut enim receptacula sint, erunt tales: non obstat, quod organizatio illorum non pateat coram oculo[;] est intra ejus visum, etiam exaltatum per microscopia: intra visum etiam sunt minima insecta, in quibus etiam sunt sensoria et motoria, sentiunt enim, ac gradiuntur et volant; quod etiam illis sint cerebra, corda, fistulae pulmonares, viscera, ex anatome illorum per microscopia a perspicacibus detectum est; cum ipsa insectula non patent coram visu, et minus adhuc viscerula ex quibus,** et non negatur quin illa usque ad singula in illis organizata sunt, quomodo tunc dici potest, quod non bina receptacula amoris et sapientiae, quae vocantur voluntas et intellectus, formae organicae sint; [2] quomodo potest amor et sapientia, quae sunt vita a Domino, agere in non subjectum, aut in aliquod quod non substantialiter existit[;] quomodo alioquin potest cogitatio inhaerere, et aliquis ex cogitatione non inhaerente loqui; estne Cerebrum, ubi cogitatio existit, plenum, et unumquodvis ibi organizatum; ipsae formae organicae ibi coram nudo oculo etiam apparent, et exstanter in substantia corticali receptacula voluntatis et intellectus in principiis suis, ubi sicut parvae glandulae conspiciuntur, de qua re videatur supra n. 366. Ne quaeso ex idea vacui de his cogites[;] vacuum est nihilum, et in nihilo nihil fit, et ex nihilo nihil existit; de idea vacui videatur supra n. 82. * Prima editio: duo, ** Prima editio: quibus;