Divine Love and Wisdom (Harleys) n. 363

Previous Number Next Number See English 

363. I. Quod Amor et Sapientia, et inde Voluntas et Intellectus, faciant ipsam vitam hominis. Vix aliquis scit quid vita[;] cum quis cogitat de illa, apparet sicut sit quoddam volatile, cujus idea non datur: hoc apparet, quia nescitur quod Solus Deus sit vita, et quod vita Ipsius sit Divinus Amor et Divina Sapientia; inde patet quod non aliud sit vita apud hominem, et quod in gradu quo recipit sit apud illum vita. Notum est, quod a Sole procedat calor et lux, et quod omnia universi sint recipientia, et quod in gradu quo recipiunt incalescant et luceant: ita quoque a Sole ubi est Dominus, a quo procedens calor est Amor, et procedens lux est Sapientia, ut in PARTE SECUNDA ostensum est. Ex his duobus itaque, quae procedunt a Domino ut* Sole, est vita. [2] Quod amor et sapientia a Domino sit vita, constare etiam potest ex eo, quod homo sicut amor recedit ab illo, torpescat, et sicut sapientia recedit, stupescat, et si prorsus recederent, exstingueretur. Sunt plura amoris, quae alia nomina sortita sunt, quia sunt derivationes, sicut affectiones, cupidines, appetitus, et eorum voluptates et jucunditates; et sunt plura sapientiae, sicut perceptio, reflexio, recordatio, cogitatio, intentio ad rem: et sunt plura utriusque tam amoris quam sapientiae, ut consensus, conclusio, et determinatio ad actum, praeter alia: sunt quidem omnia illa utriusque, sed denomi nantur a potiori et propiori.** [3] Ex illis duobus ultimo derivantur sensationes, quae sunt visus, auditus, odoratus, gustus et tactus, cum earum jucundis et amaenis: ex apparentia est quod oculus videat, sed intellectus videt per oculum, quare etiam dicitur videre de intellectu; apparentia est, quod auris audiat, sed intellectus audit per aurem, quare etiam audire dicitur de attentione et auscultatione quae est intellectus; apparentia*** est quod nares odorent, et quod**** lingua gustet, sed intellectus ex sua perceptione odorat, et quoque gustat, quare etiam dicitur de perceptione odorare et gustare: et sic porro. Omnium horum et illorum fontes sunt amor et sapientia: ex quo constare potest, quod haec duo faciant vitam hominis. * Prima editio: nt ** Prima editio: propiori:

*** Prima editio: apparenria **** Prima editio: qnod


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church