360. Nunc quia Dominus est Divinus Amor et Divina Sapientia, et haec duo essentialiter sunt Ipse, ut habitet in homine, et homini det vitam, necessum est, ut in homine creaverit et formaverit receptacula et habitacula Sui,* unum pro Amore, et alterum pro Sapientia. Haec receptacula et habitacula apud hominem vocantur Voluntas et Intellectus, receptaculum et habitaculum Amoris Voluntas, ac receptaculum et habitaculum Sapientiae Intellectus. Quod haec duo sint Domini apud hominem, et quod ex illis duobus sit omnis vita homini, videbitur in sequentibus. * Prima editio: sui,