Divine Love and Wisdom (Harleys) n. 356

Previous Number Next Number See English 

356. Num aliquod naturale pro fine potest habere usum, ac disponere usus in ordines et in formas; hoc non potest nisi quam Sapiens; ac universum ita ordinare et formare, non potest nisi Deus, Cui Infinita Sapientia est: quis alius, aut quid aliud[,] potest praevidere et providere omnia illa quae victus et amictus sint hominibus, victus ex fructibus terrae et ex animalibus, ac vestitus ex iisdem. Inter mirabilia est, quod viles illi vermes, qui vocantur bombyces, serico vestirent, et magnifice ornarent et foeminas et viros a Reginis et Regibus usque ad ancillas et famulos: et quod viles vermes, qui sunt apes, suppeditarent ceras pro luminaribus, ex quibus Templa et Aulae in splendore sunt. Haec et plura sunt auctoramenta exstantia, quod Dominus a Se per Mundum spiritualem operetur omnia quae in natura existunt.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church