34. QUOD DIVINUS AMOR SIT DIVINAE SAPIENTIAE, ET QUOD DIVINA SAPIENTIA SIT DIVINI AMORIS. Quod Divinum Esse et Divinum Existere in Deo Homine distincte unum sint, videatur supra n. 14 ad 16; et quia Divinum Esse est Divinus Amor, et Divinum Existere est Divina Sapientia, ideo haec similiter distincte unum sunt. Distincte unum dicuntur, quia Amor et Sapientia duo distincta sunt, sed ita unita, ut Amor sit Sapientiae et Sapientia Amoris; Amor enim Est in Sapientia, et Sapientia Existit in Amore: et quia Sapientia trahit suum Existere ex Amore, ut supra n. 15 dictum est, inde etiam Divina Sapientia est Esse; ex quo sequitur, quod Amor et Sapientia simul sumta sint Divinum Esse, at distincte sumta vocatur Amor Divinum Esse, et Sapientia Divinum Existere. Talis est idea Angelica de Divino Amore et de Divina Sapientia.