Divine Love and Wisdom (Harleys) n. 338

Previous Number Next Number See English 

338. I. Quid super tellure intelligitur per usus malos. Per usus malos super tellure intelliguntur omnia noxia in utroque Regno, Animali et Vegetabili, et quoque noxia in Regno minerali. Omnia noxia in illis Regnis non vacat enumerare, nam hoc foret congerere nomina, ac nomina congerere absque indicatione noxae, quam quodlibet genus producit, non fert illum usum, quem hoc Opus pro fine habet. Propter scientiam sufficit hic aliqua nominare. Talia sunt in Regno animali Serpentes venenati, Scorpii, Crocodili, Dracones, Bubones, Ululae, Mures, Locustae, Ranae, Araneae; tum Muscae, Fuci, Blattae, Pediculi, Acari, verbo quae consumunt gramina, folia, fructus, semina, cibos et potus, et noxam inferunt bestiis et hominibus. In Regno vegetabili sunt omnes Herbae malignae, virulentae et toxicatae; et similia Legumina et Virgulta. In Regno minerali omnes Terrae venenatae. Ex his paucis videri potest, quid per usus malos super tellure intelligitur: sunt enim Usus mali omnia quae opposita sunt usibus bonis, de quibus in mox praecedente Articulo.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church