329. Ex fine Creationis Universi constare potest quid usus; finis creationis universi est ut Coelum Angelicum existat; et quia Coelum Angelicum est finis, est quoque Homo seu Genus Humanum, quoniam ex hoc est Coelum; inde sequitur, quod omnia quae creata sunt, sint fines medii, et quod hi in eo ordine, gradu et respectu usus sint, quo se referunt ad hominem, et per hominem ad Dominum.