Divine Love and Wisdom (Harleys) n. 314

Previous Number Next Number See English 

314. In formis usuum Regni vegetabilis apparet imago creationis in eo, quod a suis primis procedant ad sua ultima, et ab ultimis ad prima; prima illarum sunt semina, ultima illarum sunt caules investiti libro, et per librum, qui est ultimum caulium, tendunt ad semina, quae ut dictum est, sunt illarum prima. Caules investiti libris referunt tellurem investitam terris, e quibus creatio et formatio omnium usuum existit. Quod per libros, philyras et tunicas fiant vegetationes, enitendo per involucra radicum continuata circum caules et ramos in initiamenta fructuum, et similiter per fructus in semina, multis notum est. Imago creationis in [illis] usuum formis exstat in progressione formationis illorum a primis ad ultima, et ab ultimis ad prima, tum [ex eo] quod in omni progressione sit finis producendi fructus ac semina, quae sunt usus. Ex supradictis patet, quod progressio creationis universi fuerit a suo Primo, qui est Dominus cinctus Sole, ad ultima, quae sunt terrae, et ab his per usus ad suum Primum seu Dominum; tum quod fines totius creationis fuerint usus.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church