301. Praeterea ex Angelicis ideis, quae sunt absque spatio, manifeste patet, quod in Universo creato nihil vivat, quam solus Deus Homo, hoc est, Dominus, quodque nihil moveatur quam per vitam ab Ipso; et quod nihil sit quam per Solem ab Ipso; ita quod Veritas sit, quod in Deo vivamus, moveamur, et simus.