Divine Love and Wisdom (Harleys) n. 290

Previous Number Next Number See English 

290. QUOD DOMINUS AB AETERNO SEU JEHOVAH EX SEIPSO PRODUXERIT SOLEM MUNDI SPIRITUALIS, ET EX ILLO CREAVERIT UNIVERSUM ET OMNIA EJUS. De Sole Mundi Spiritualis in Parte Secunda hujus Operis actum est, et ibi sequentia ostensa sunt; Quod Divinus Amor et Divina Sapientia appareant in Mundo spirituali ut Sol, n. 83 ad 88. Quod ex Sole illo procedat calor spiritualis et lux spiritualis, n. 89 ad 92. Quod Sol ille non sit Deus, sed quod sit Procedens ex Divino* Amore et Divina Sapientia Dei Hominis, similiter Calor et Lux ex illo Sole, n. 93 ad 98. Quod Sol Mundi spiritualis in media altitudine sit, et appareat distans ab Angelis sicut Sol Mundi naturalis ab hominibus, n. 103 ad 107. Quod in Mundo spirituali Oriens sit ubi Dominus ut Sol apparet, et quod reliquae plagae inde sint, n. 119 ad 123,** 124*** ad 128. Quod Angeli faciem suam jugiter vertant ad Dominum ut Solem, n. 129 ad 134, 135 ad 139. Quod Dominus Universum et omnia ejus medio Sole illo, qui est primum procedens Divini Amoris et Divinae Sapientiae, creaverit, n. 151 ad 156. Quod Sol Mundi naturalis sit purus ignis, et quod natura quae ex illo Sole ducit originem, inde sit mortua: et quod Sol mundi naturalis creatus sit, ut opus creationis possit absolvi et finiri,**** n. 157 ad 162. Quod absque bino Sole, uno vivo et altero mortuo, non detur creatio, n. 163 ad 166. * Prima editio: Divno ** Prima editio: 124. *** Prima editio: 125 **** Prima editio: finiri;


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church