Divine Love and Wisdom (Harleys) n. 284

Previous Number Next Number See English 

284. In Parte Prima hujus operis actum est de Deo, quod sit Divinus Amor et Divina Sapientia, et quod sit Vita, tum quod sit Substantia et Forma quae est ipsum et unicum Esse. In Parte Secunda actum est de Sole spirituali et ejus Mundo, ac de Sole naturali et ejus Mundo: et quod per utrumque Solem universum cum omnibus ejus a Deo creatum sit. In Parte tertia actum est de gradibus in quibus sunt omnia et singula quae creata sunt. In Quarta hac Parte nunc agetur de Creatione Universi a Deo. Causa quod de his et de illis agatur, est quia Angeli lamentati sunt coram Domino, quod dum spectant in Mundum nihil videant nisi tenebras, et apud homines de Deo, de Coelo, et de Creatione naturae, nihil scientiae, cui sapientia illorum innitatur.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church