Divine Love and Wisdom (Harleys) n. 278

Previous Number Next Number See English 

278. Quod actus corporis ab oculo spectati appareant ita simplices et uniformes sicut in externa forma semina, fructus, ova, et sicut nuces et amygdalae in crusta,* et usque in se contineant omnia priora ex quibus sunt, est quia omne ultimum est circumtectum, et per id distinctum a prioribus; unusquisque etiam gradus est circumcinctus velamine, et per id distinctus ab altero: quare illa quae primi gradus sunt non noscuntur a secundo gradu, nec ea quae hujus gradus sunt noscuntur a tertio: sicut pro exemplo; Amor voluntatis, qui est primus gradus mentis, in sapientia intellectus, quae est secundus gradus mentis, non noscitur nisi quam per quoddam jucundum cogitationis rei; primus gradus qui, ut dictum est, est amor voluntatis, in scientia memoriae, quae est tertius gradus, non noscitur quam per quoddam amaenum sciendi et loquendi. Ex his consequitur, quod opus, quod est actus corporis, includat omnia illa, tametsi in externa forma apparet simplex sicut unum. * Prima editio: nucleo,


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church