Divine Love and Wisdom (Harleys) n. 273

Previous Number Next Number See English 

273. I. Quod Mens naturalis, quae in malis et inde falsis est, sit forma et imago inferni. Qualis Mens naturalis in sua forma substantiali est apud hominem, seu qualis est in sua forma ex substantiis utriusque Mundi contexta in Cerebris, ubi illa Mens in suis primis residet, hic non describi potest[;] universalis idea de illa forma in sequentibus, ubi de correspondentia Mentis et Corporis agendum est, dabitur. Hic solum aliquid dicetur de forma ejus quoad status et eorum mutationes,* per quas sistuntur perceptiones, cogitationes, intentiones, voluntates, et quae illarum sunt; nam Mens naturalis quae in malis et inde falsis est, quoad illas est forma et imago inferni; haec forma ponit formam substantialem ut subjectum, status enim mutationes** absque forma substantiali, quae subjectum, non dari possunt, prorsus sicut visus non absque oculo, et auditus absque aure. [2] Quod itaque formam seu imaginem, qua mens naturalis refert infernum, attinet, est illa forma et imago talis,*** quod amor regnans cum ejus concupiscentiis, qui est status universalis hujus Mentis, sit sicut in inferno est diabolus, et quod cogitationes falsi ex amore illo regnante oriundae, sint sicut diaboli turba; per diabolum et per ejus turbam, nec aliud in Verbo intelligitur. Similis etiam res est, nam in Inferno est Amor dominandi ex amore sui**** Amor regnans[;] hic ibi vocatur diabolus, ac affectiones falsi cum cogitationibus ex illo amore oriundae vocantur ejus turba: simile est in unaquavis societate inferni, cum differentiis, quales sunt differentiae specificae unius generis. In simili forma est quoque Mens naturalis quae in malis et inde falsis est: quare etiam homo naturalis qui talis est, post mortem in societatem inferni sibi similem venit, et tunc in omnibus et in singulis unum cum illa agit; venit enim in suam formam,***** hoc est, in suae mentis status. [3] Est quoque alius Amor, qui vocatur Satanas, subordinatus priori amori qui vocatur diabolus[;] ille est amor possidendi bona aliorum quacunque arte mala[;] malitiae ingeniosae et astutiae sunt ejus turba. Qui in hoc Inferno sunt, illi in genere vocantur Satanae, et qui in priori, illi in genere vocantur diaboli; et qui non clandestine ibi agunt, non renuunt suum nomen; inde est, quod****** Inferna in composito appellentur Diabolus et Satanas. [4] Quod duo Inferna secundum duos illos amores in genere distincta sint, est quia omnes Coeli in duo Regna, Coeleste et Spirituale, secundum duos amores distincti sunt, ac Infernum diabolicum ex opposito correspondet Regno Coelesti, ac Infernum satanicum ex opposito correspondet Regno spirituali: quod Coeli in duo Regna, Coeleste et Spirituale, distincti sint, videatur in Opere DE COELO ET INFERNO, n. 20******* ad 28. Quod Mens naturalis quae talis est, sit in forma Infernum, est quia omnis forma spiritualis in maximis et minimis est sibi similis; inde est, quod unusquisque******** Angelus sit Coelum in minore forma, ut quoque in Opere de COELO ET INFERNO n. 51 ad 58, ostensum est; ex hoc etiam sequitur, quod unusquisque homo seu spiritus, qui est diabolus vel satanas, sit infernum in minore forma. * Prima editio: multationes, ** Prima editio: multationes *** Prima editio: talis;

**** Prima editio: sui, ***** Prima editio: formam;

****** Prima editio: qnod ******* Prima editio: 26 ******** Prima editio: unusqusque


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church