Divine Love and Wisdom (Harleys) n. 266

Previous Number Next Number See English 

266. I.* Quod malus homo aeque ac bonus duabus illis facultatibus gaudeat. Quod Mens naturalis possit quoad intellectum elevari usque ad lucem, in qua sunt Angeli tertii Coeli, ac videre vera, agnoscere illa, et dein loqui illa, in praecedente Articulo ostensum est: ex quo patet, quod quia Mens naturalis ita potest elevari, aeque malus homo quam bonus homo facultate** illa, quae vocatur Rationalitas, gaudeat: et quia Mens naturalis potest in tantum elevari, sequitur, quod etiam possit cogitare et loqui illa. Quod autem possit velle et facere illa, tametsi non vult et facit, hoc testatur ratio et experientia.*** Ratio; quis non potest velle et facere quae cogitat[;] sed quod non velit et faciat, est**** [ex hoc,] quod non amet illa velle et facere: quod possit velle et facere est Libertas, quae cuivis homini a Domino est; sed quod non velit***** et faciat bonum, cum potest, est ex amore mali, qui repugnat, cui tamen potest resistere, et quoque plures resistunt. [2] Hoc ab Experientia in Mundo spirituali****** aliquoties confirmatum est; audivi spiritus malos, qui intus******* diaboli erant, et qui vera Coeli et Ecclesiae in Mundo rejecerunt[;] illi, dum affectio sciendi, in qua est omnis homo a pueritia, per gloriam, quae quemvis amorem sicut splendor ignis ambit, excitata fuit, tunc -illi- perceperunt arcana Sapientiae Angelicae, aeque bene ac perceperunt illa spiritus boni qui intus Angeli erant; imo spiritus illi Diabolici dixerunt, quod quidem possint velle et facere secundum illa, sed quod non velint; cum dictum est illis, quod velint illa, modo fugiant mala ut peccata, dixerunt quod etiam id possint, sed quod non velint: ex quo patuit, quod malis aeque ac bonis sit facultas quae vocatur Libertas: Consulat quisque se, et animadvertet quod ita sit: quod homo possit velle, est quia Dominus,******** a quo est facultas illa, continue dat ut possit; nam [ut] supra dictum est, Dominus in binis illis Facultatibus apud unumquemvis hominem habitat, ita in facultate seu in potentia quod possit velle. Quod Facultatem intelligendi, quae vocatur Rationalitas, concernit, illa non datur apud hominem, priusquam mens ejus naturalis venit ad suam aetatem[;] interea est sicut semen in fructu********* immaturo, quod non potest in terra aperiri, et in virgultum excrescere: facultas illa nec datur apud illos, de quibus supra n. 259. * Prima editio: 1. ** Prima editio: faculrate *** Prima editio: experientia, **** Prima editio: sit ***** Prima editio: vellt ****** Prima editio: sdirituali ******* Prima editio: intns ******** Prima editio: Domiuus, ********* Prima editio: fractu


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church