Divine Love and Wisdom (Harleys) n. 239

Previous Number Next Number See English 

239. Quoniam tres gradus amoris et sapientiae et inde usus dantur apud hominem, sequitur quod tres Gradus Voluntatis ac Intellectus et inde Conclusi, et sic Determinationis ad usum, dentur apud illum, nam Voluntas est receptaculum amoris, et Intellectus receptaculum sapientiae, ac Conclusum est usus ex illis: ex quibus patet, quod apud unumquemvis hominem sit voluntas et intellectus naturalis, spiritualis et coelestis in potentia a nativitate, et in actu dum aperiuntur. [2] Verbo, Mens hominis, quae consistit ex voluntate et intellectu, ex creatione et inde ex nativitate est trium graduum, ita quod homini sit Mens naturalis, Mens spiritualis et Mens coelestis, et quod homo per id elevari possit in sapientiam angelicam, ac illam possidere quando in Mundo vivit, sed usque in illam non venit nisi quam post mortem, si fit Angelus, et tunc loquitur ineffabilia et naturali homini incomprehensibilia. [3] Cognovi hominem mediocriter doctum in Mundo, et post mortem vidi illum et loquutus sum cum illo in Coelo, et clare percepi quod loquutus sit sicut Angelus, et quod illa quae loquutus est, homini naturali imperceptibilia essent: causa erat, quia in Mundo praecepta Verbi applicuerat vitae, et coluerat Dominum, et inde a Domino in tertium Gradum amoris et sapientiae elevatus est. Interest ut haec elevatio mentis humanae sciatur, inde enim pendet intellectus sequentium.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church