Divine Love and Wisdom (Harleys) n. 213

Previous Number Next Number See English 

213. Quod Amorem et Sapientiam attinet, est Amor finis, Sapientia causa per quam, ac Usus est effectus, ac Usus est complexus, continens et basis sapientiae et amoris; atque Usus est talis complexus et tale continens, ut omnia amoris et omnia sapientiae actualiter illi insint[;] est simultaneum eorum. Sed probe sciendum est, quod omnia amoris et sapientiae, quae homogenea et concordantia sunt, Usui insint, secundum illa, quae supra in Articulo n. 189 ad 194 dicta et ostensa sunt.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church