204. Apparet sicut Priora sint minus perfecta quam Posteriora, seu Simplicia quam Composita, sed usque priora ex quibus sunt posteriora, seu simplicia ex quibus sunt composita, perfectiora sunt; causa est, quia priora seu simpliciora sunt nudiora, ac minus obvelata substantiis et materiis vitae expertibus; et sunt sicut Diviniora, quare propiora sunt Soli spirituali, ubi Dominus; ipsa enim Perfectio est in Domino, et inde in Sole, qui est primum Procedens Divini Amoris et Divinae Sapientiae Ipsius; et inde in illis* quae proxime succedunt, et sic ordine usque ad infima, quae sicut distant, imperfectiora sunt. Nisi talis perfectio eminens foret in prioribus et simplicibus, non potuisset homo, nec ullum animal, ex semine existere, et postea subsistere; nec potuissent semina arborum et fruticum vegetari et prolificare: omne enim prius quo prius, et omne simplex quo simplicius, quia est perfectius, est immunius a damnis. * Prima editio: illls