172. Quod tria illa, Finis, Causa et Effectus[,] sint in omnibus et singulis quae creata sunt, constare etiam potest ex eo, quod omnes effectus, qui vocantur fines ultimi, fiant e novo fines primi in continua serie a Primo, qui est Dominus Creator, usque ad ultimum, qui est conjunctio hominis cum Ipso. Quod omnes fines ultimi e novo fiant fines* primi, patet inde, quod non detur aliquid tale iners et mortuum, ut nihil efficientis sit in illo; etiam ex arena exspirat tale, quod confert opem ad aliquid producendum, ita ad aliquid efficiendum. * Prima editio: sines