Divine Love and Wisdom (Harleys) n. 145

Previous Number Next Number See English 

145. In Mundo spirituali apparent viae, stratae sicut viae in Mundo naturali[;] quaedam ducunt ad Coelum, et quaedam ad Infernum; sed viae, quae ducunt ad Infernum non apparent illis qui ad Coelum eunt, nec viae quae ducunt ad Coelum apparent illis qui ad Infernum eunt; sunt innumerae tales viae, sunt enim quae tendunt ad unamquamvis societatem Coeli, et ad unamquamvis societatem Inferni; unusquisque spiritus intrat viam quae ducit ad societatem sui amoris, nec videt vias alio tendentes: inde est, quod unusquisque spiritus, sicut ad amorem suum regnantem se vertit, etiam progrediatur.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church