Divine Love and Wisdom (Harleys) n. 142

Previous Number Next Number See English 

142. Quoniam bini illi Amores, Amor in Dominum, et Amor dominandi ex amore sui, sunt sibi prorsus oppositi; et quia omnes qui in Amore in Dominum sunt, se vertunt ad Dominum ut Solem, ut in antecedente Articulo ostensum est, constare potest, quod omnes qui in Amore dominandi ex amore sui sunt, se vertant retro a Domino. Quod ita ex opposito se vertant, est quia illi qui in amore in Dominum sunt, non plus amant quam duci a Domino, ac volunt ut solus Dominus dominetur; at qui in amore dominandi ex amore sui sunt, non plus amant quam duci a semet, et volunt ut ipsi soli dominentur. Dicitur amor dominandi ex amore sui, quia datur amor dominandi ex amore faciendi usus, qui amor, quia unum facit cum amore erga proximum, est amor spiritualis: verum hic amor non vocari potest amor dominandi, sed amor faciendi usus.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church