136. Notum est, quod voluntas et intellectus regant corpus ad nutum, quod enim intellectus cogitat, hoc loquitur os, et quod voluntas vult, hoc agit corpus; ex quibus patet, quod corpus sit forma correspondens intellectui et voluntati,* et quia de intellectu et voluntate etiam dicitur forma, quod forma corporis correspondeat formae intellectus et voluntatis; sed qualis una et altera forma est, non hujus loci est describere[;] sunt etiam innumerabilia in utraque; ac innumerabilia utrinque unum agunt, quia sibi mutuo correspondent: inde est, quod Mens, seu voluntas et intellectus, regat corpus ad nutum, ita prorsus sicut semet ipsam. Ex his sequitur, quod interiora mentis unum agant cum interioribus corporis, et quod exteriora mentis cum exterioribus corporis. De interioribus mentis dicetur infra, dum prius de gradibus vitae, similiter tunc de interioribus corporis. * Prima editio: voluntati;