Divine Love and Wisdom (Harleys) n. 122

Previous Number Next Number See English 

122. Quoniam Oriens est a quo omnes Plagae in Mundo Spirituali determinantur, et per Orientem in supremo sensu intelligitur* Dominus et quoque Divinus Amor, patet, quod Dominus et Amor in Ipsum sit, a quo omnia sunt; et quod quantum quis non in illo amore est, tantum ab Ipso remotus sit, et habitet vel in occidente, vel in meridie, vel in septentrione, ad distantias ibi secundum receptiones amoris. * Prima editio: intelligirur


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church