12. Plebeja idea in Christianismo de Deo est ut de Homine, quia Deus vocatur PERSONA in Doctrina Trinitatis Athanasiana: at qui supra plebem sapiunt, illi Deum invisibilem pronuntiant, quod fit quia non comprehendere* possunt, quomodo Deus ut Homo creare potuisset Coelum et Terram, tum implere universum praesentia sua, et plura, quae non cadere possunt in intellectum, quamdiu ignoratur, quod Divinum non sit in spatio. Illi autem qui solum Dominum adeunt, Divinum Humanum cogitant, ita Deum ut Hominem. * Prima editio: comptehendere