Divine Love and Wisdom (Harleys) n. 103

Previous Number Next Number See English 

103. QUOD SOL MUNDI SPIRITUALIS APPAREAT IN MEDIA ALTITUDINE DISTANS AB ANGELIS, SICUT SOL MUNDI NATURALIS AB HOMINIBUS. Plerique e Mundo ferunt secum ideam de Deo quod sit supra caput in alto, et de Domino quod sit in Coelo inter Angelos. Quod ferant ideam de Deo, quod sit supra caput in alto, est quia Deus in Verbo vocatur Altissimus, et dicitur quod habitet* in alto; quare elevant oculos** et manus sursum cum supplicant et adorant; non scientes quod per Altissimum significetur intimum. Quod ferant ideam de Domino quod sit in Coelo inter angelos, est quia de Ipso non cogitant aliter quam sicut de alio homine, et quidam sicut de angelo; non scientes quod Dominus sit Ipse et Unicus Deus, qui regit Universum; qui si inter angelos in Coelo esset, non potuisset universum sub sua intuitione, subque suo auspicio et regimine habere; et si non coram illis, qui in Mundo spirituali sunt, luceret ut Sol, non potuisset Angelis aliqua lux esse; sunt enim Angeli spirituales, et ideo non alia lux illorum essentiae convenit quam lux spiritualis; quod lux in coelis sit, immensum excedens lucem in terris, videbitur infra ubi de gradibus. * Prima editio: habibet ** Prima editio: oculos,


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church