Last Judgment (Cont.) (Whitehead) n. 38

Previous Number Next Number See English 

38. Sed differentia in genere haec est; quod omnia quae in mundo spirituali sunt, ex origine spirituali sint, et inde quoad essentiam spiritualia, sunt ex sole ibi qui est purus amor; et quod omnia quae in mundo naturali sunt, ex origine naturali sint, et inde quoad essentiam naturalia, sunt enim ex sole ibi qui est purus ignis. Ex eo est, quod homo spiritualis nutriendus sit cibo ex origine spirituali, sicut homo naturalis cibo ex origine naturali. Plura videantur in opere De Caelo et Inferno.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church