36. Differentia inter hominem in mundo naturali, et hominem in mundo spirituali, est quod hic homo corpore spirituali indutus sit, ille autem corpore naturali, et homo spiritualis videt hominem spiritualem aeque clare ac homo naturalis videt hominem naturalem; sed non potest homo naturalis videre hominem spiritualem, nec homo spiritualis videre hominem naturalem, propter differentiam inter naturale et spirituale; quae qualis est, describi potest, sed non paucis.