Last Judgment (Cont.) (Whitehead) n. 30

Previous Number Next Number See English 

30. ((iv.)) De salvatione Ovium. Postquam ultimum judicium peractum est, tunc factum est gaudium in caelo, et quoque facta lux in mundo spirituum, qualis non prius fuerat: gaudium in caelo, quale, postquam draco dejectus est, describitur in Apocalypsi (cap. xii. 10-12); et lux in mundo spirituum, quia societates illae infernales interpositae fuerunt sicut nubes, quae obtenebrant terram: similis lux etiam tunc exorta est hominibus in mundo, ex qua illis nova illustratio.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church