28. Visus est Dominus in candida nube cum angelis, et auditus est sonus inde sicut tubarum; quod signum repraesentativum tutationis angelorum caeli a Domino erat, et collectionis bonorum ab undiquaque; Dominus enim non infert alicui exitium, sed modo tutatur suos, et abstrahit a communicatione cum malis; quibus abstractis mali in suas concupiscentias veniunt, et ex illis ruunt in nefaria omnis generis. Tunc visi sunt omnes qui perituri simul sicut magnus draco cum cauda in curvum extensa, et versus caelum elevata, et in alto diversimode se inflectente, sicut vellet destruere caelum, ac detrahere illud; sed irrito conatu, nam dejecta est cauda, et draco, qui etiam tunc elevatus apparuit, subsidit. Hanc repraesentationem mihi datum est videre, ut scirem et notum facerem quinam per "draconem" in Apocalypsi intelliguntur; quod nempe per "draconem" intelligantur omnes qui Verbum legunt, praedicationes audiunt, et sancta ecclesiae obeunt, ac nihili faciunt concupiscentias mali, quibus inescati sunt, ac intus cogitant furta et fraudes, adulteria et obscena, odia et vindictas, mendacia et blasphemias, ac ita spiritu vivunt sicut diaboli, et corpore sicut angeli; hi erant qui ipsum draconem constituebant; qui autem caudam, erant qui in fide separata a charitate in mundo fuerunt, ac prioribus similes quoad cogitationes et intentiones.