25. Circa has mutationes status illorum, factae sunt variae concussiones habitationum et terrarum apud illos, quas secuti sunt terrae motus, ingentes secundum aversiones: et quoque hic et ibi facti sunt hiatus versus inferna, quae sub illis erant, et sic aperta est communicatio cum illis; visi tunc sunt halitus ascendentes sicut fumi commixti scintillis ignis. Haec quoque fuerunt signa, quae praecesserunt: quae etiam per Domini verba de consummatione saeculi et tunc de ultimo judicio apud Evangelistas, intelliguntur:
"Suscitabitur gens contra gentem;... terrae motus magni diversis locis;... terribilia quoque signa de caelo magna erunt... Et erit angustia gentium..., resonante mari et salo" ((Luc. xxi. 10, 11, 25; Matth. xxiv. 7; Marc. xiii. 8)).