Last Judgment (Cont.) (Whitehead) n. 16

Previous Number Next Number See English 

16. (i.) Super quos ex Reformatis ultimum judicium factum est.-Ultimum judicium non super alios ex Reformatis factum est, quam super illos, qui in mundo professi sunt Deum, legerunt Verbum, audiverunt praedicationes, obiverunt sacramentum Cenae, ac solennia cultus ecclesiae non neglexerunt; et tamen ut licita reputaverunt adulteria, varii generis furta, mendacia, vindictas, odia, et similia: hi tametsi Deum professi sunt, usque nihili fecerunt peccata contra Ipsum; Verbum legerunt, et usque nihili fecerunt praecepta vitae ibi; audiverunt praedicationes, et usque nihil attenderunt; sacramentum Cenae obiverunt, et usque non a prioris vitae malis destiterunt; ac solennia cultus non neglexerunt, et usque nihil emendarunt vitam; ita vixerunt in externis sicut ex religione, et tamen in internis nulla illis religio fuit. Hi sunt qui per "draconem" in Apocalypsi (cap. xii.) intelliguntur; nam de dracone ibi dicitur, quod visus sit in caelo, quod cum Michaele in caelo pugnaverit, et quod e caelo detraxerit tertiam partem stellarum; quae dicta sunt, quia tales per professionem Dei, lectionem Verbi, et per cultum externum, communicaverunt cum caelo. Iidem etiam intelliguntur per "hircos" apud Matthaeum (cap. {1}xxv.); ad quos non dicitur quod mala fecerint, sed quod omiserint bona facere; et illi omnes omittunt bona, quae bona sunt, facere, quia mala ut peccata non fugiunt; et tametsi illa non faciunt, usque licita reputant, et sic spiritu faciunt illa, et quoque corpore dum licet. @1 xxv. pro "xxiv."$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church