14. (III.) DE ULTIMO JUDICIO SUPER REFORMATOS. In priori opusculo De Ultimo Judicio actum est de judicio super illos, qui per "Babylonem" intelliguntur; tum aliquid de judicio super Mahumedanos, et super Gentes; sed non de judicio super Reformatos. Solum dictum est quod Reformati sint in medio, ordinati secundum patrias ibi, et quod circum illos Pontificii, circum hos Mahumedani, et circum hos gentes et populi ex varia religione. Quod Reformati medium seu meditullium constituerint, erat causa, quia ab illis legitur Verbum, et colitur Dominus, et inde apud illos maxima lux est; et lux spiritualis, quae a Domino ut Sole, qui in sua essentia est Divinus Amor, procedit, se quaquaversum extendit, ac illustrat etiam illos qui in peripheriis circumcirca sunt, et aperit facultatem intelligendi vera, quantum ex religione recipere possunt. Lux enim spiritualis in sua essentia est Divina Sapientia, ac intrat apud hominem in intellectum ejus, quantum is ex cognitionibus receptis in facultate percipiendi est; nec per spatia vadit sicut lux mundi, sed per affectiones et perceptiones veri; ita in instanti ad ultimos fines caelorum. Ex his sunt apparentiae spatiorum in illo mundo. De his videantur plura in Doctrina de Scriptura Sacra (n. 104-113).