Last Judgment (Cont.) (Whitehead) n. 10

Previous Number Next Number See English 

10. (ii.) Quinam et quales fuerunt illi qui in priori caelo et in priore terra, descriptum est in opusculo De Ultimo Judicio; sed quia ex cognitione, quinam et quales fuerunt, pendet intellectus sequentium, de illis etiam hic dicetur. Omnes illi, qui se congregaverunt sub caelo, et in variis locis sibi tanquam caelos formaverunt, quos etiam caelos vocaverunt, fuerunt conjuncti cum angelis ultimi caeli, sed solum quoad externa, non autem quoad interna: plerique fuerunt hirci et ex eorum familia, de quibus apud Matthaeum (cap. xxv. 41-46); qui quidem in mundo non fecerunt mala, moraliter enim bene vixerunt, sed non fecerunt bona ex origine boni, separaverunt enim fidem a charitate, et inde mala non ut peccata aspexerunt. Hi quia in externis ut Christiani vixerunt, conjuncti fuerunt angelis ultimi caeli, qui similes illis in externis sunt, sed non similes in internis, sunt enim "oves," et in fide, sed in fide charitatis. Propter illam conjunctionem non potuerunt non tolerari; nam separare illos ante ultimum judicium, fuisset damnum inferre illis qui in ultimo caelo erant, traherentur enim hi cum illis in perniciem. Hoc est quod Dominus praedixit apud Matthaeum:

Jesus dixit parabolam: "Simile est regnum caelorum homini seminanti bonum semen in agro suo: sed dum dormiverunt homines, venit ejus inimicus, et seminavit zizania et abivit: cum... germinavit herba, et fructum fecit, tunc apparuerunt etiam zizania. Accedentes autem servi patrisfamilias, et dixerunt illi, Domine, nonne bonum semen seminasti in agro tuo?... Visne ergo abeuntes colligamus illa? Ipse vero dixit, Non, ne forte colligentes zizania, eradicetis simul cum illis triticum; sinite una crescere utraque usque ad messem; et tempore messis dicam messoribus, Colligite prius zizania, et colligate ea in fasciculos ad comburendum ea; triticum vero congregate in horreum. ...Qui seminavit bonum semen est Filius hominis; ager... est mundus;... semen sunt filii regni; zizania... sunt filii mali;... messis est consummatio saeculi:... quemadmodum ergo colliguntur zizania, et... comburuntur, sic erit in consummatione saeculi" (xiii. 24-30, 37-40):

"consummatio saeculi" est ultimum tempus ecclesiae; "zizania" sunt qui interius mali sunt; "triticum" sunt qui interius boni sunt; "collectio illorum in fasciculos ad comburendum," est ultimum judicium super illos; ne per separationem ante ultimum Judicium damnum inferatur bonis, intelligitur per "ne colligendo zizania eradicetis simul cum illis triticum, sinite utraque crescere usque ad messem."


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church