Canons (Mongredien and Coulson) n. 45

Previous Number Next Number See English 

45. [V. DE DIVINA TRINITATE] CAPUT OCTAVUM. QUOD CONFIRMATIO TRINITATIS PERSONARUM, QUARUM UNAQUAEVIS EST DEUS AB AETERNO, SECUNDUM SYMBOLA NICAENUM ET ATHANASIANUM, FALSIFICAVERIT TOTUM VERBUM. 1. Quod quisque haereticus possit confirmare et confirmet suam haeresin per Verbum, quoniam hoc per apparentias et correspondentias conscriptum est; quare Verbum a quibusdam dicitur liber omnium haeresium. 2. Quod homo post confirmationem non videat aliud quam quod dogmata ejus sint vera, tametsi sunt falsa. 3. Quod pluralitas Deorum possit multis confirmari ex Verbo; tum fides imputativa Christi meriti, in qua tres Dii singulatim suas partes habent; ut et quod charitatis opera nihil ad fidem, et sic ad salutem, conferant. 4. Quod pluralitas Deorum confirmari possit ex his:-

Quod Trinitas nominata sit a Domino;

Quod Trinitas apparuerit cum Dominus baptizatus est; Quod sint "tres qui testificantur in caelo, Pater, Verbum, et Spiritus Sanctus;" Quod Jehovah Deus dixerit, "Faciamus hominem in imaginem et similitudinem nostram;" Quod coram Abrahamo tres angeli, qui vocati sunt Jehovah, apparuerint;

Quod in Verbo Novo, a Domino apud Evangelistas, et ab apostolis in Epistolis, multoties nominentur Pater, Filius, et Spiritus Sanctus, et quod ibi non dicatur quod unum sint. Tum quod fides imputativa meriti Christi, et quod haec fides unice salvifica sit; et quod charitatis opera ad salutem non conducant. Accedit quod mens ratiocinans illis possit addere suas symbolas, et constabilire illa. 5. Quod illa omnia et singula non possint ut falsa videri, et sic dissipari, nisi ratio illustrata a Domino per Verbum confirmet quod Deus unus sit, et quod conjunctio charitatis et fidei sit. 6. Quod cum ita fit, pateat clare quod theologia fundata super trinitate personarum, quarum unaquaevis est Deus, et super fide appropriata cuivis singulatim, et super charitatis nullo valore ad salutem, falsificaverit totum Verbum; principaliter quia haec tria, Deus, charitas, et fides, simul sunt universalia religionis, ad quae omnia et singula Verbi, et inde caeli et ecclesiae, se referunt. 7. Inde resultat hoc enorme, quod confirmator, ubicunque legit Patrem, aut Filium, aut Spiritum Sanctum, immo ubicunque legit Jehovah et Deum, cogitet tres Deos, quia unum ex tribus; tum ubicunque legit fidem, cogitet non aliam quam imputativam meriti Christi; et ubicunque legit charitatem, cogitet illam non aliquid {1} conferre ad salutem, aut loco ejus illam fidem. Confirmatio semel imbuta hoc secum fert. @1 "conferre ad":--sic Sc.; N. legit "ad".$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church