Canons (Mongredien and Coulson) n. 32

Previous Number Next Number See English 

32. [IV.] DE SPIRITU SANCTO. {1} UNIVERSALIA. @1 Verba sequentia, per quai lineae clalmi ductae sunt, in exemplo Nordenscoeldii usque sunt facilia lectu:--"Universalia. Attributa propria, non communia seu communicabilia; aliter, attributa essentialia."$ I.QUOD SPIRITUS SANCTUS SIT DIVINUM QUOD PROCEDIT A DEO UNO, INFINITO, OMNIPOTENTE, OMNISCIENTE, ET OMNIPRAESENTE. II.QUOD SPIRITUS SANCTUS, IN SUA ESSENTIA, SIT IPSE ILLE DEUS; SED QUOD IN SUBJECTIS UBI RECIPITUR, SIT DIVINUM PROCEDENS. III.QUOD DIVINUM, QUOD VOCATUR SPIRITUS SANCTUS, PROCEDAT AB IPSO ILLO DEO PER HUMANUM IPSIUS, COMPARATIVE SICUT ID QUOD AB HOMINE PROCEDIT, HOC EST, QUOD DOCET ET OPERETUR, AB ANIMA EJUS PER CORPUS EJUS. IV.QUOD DIVINUM, QUOD VOCATUR SPIRITUS SANCTUS, PROCEDENS A DEO PER HUMANUM IPSIUS, TRANSEAT CAELUM ANGELICUM, ET PER HOC IN MUNDUM, ITA PER ANGELOS IN HOMINES. V.QUOD INDE PER HOMINES AD HOMINES, ET IN ECCLESIA IMPRIMIS PER CLERICOS AD LAICOS. QUOD SANCTUM CONTINUE DETUR, ET RECEDAT SI NON ADITUR DOMINUS. VI.QUOD DIVINUM PROCEDENS, QUOD VOCATUR SPIRITUS SANCTUS, IN PROPRIO SENSU SIT SANCTUM VERBUM, ET IBI DIVINUM VERUM. VII.ET QUOD OPERATIO EJUS SIT INSTRUCTIO, REFORMATIO, ET REGENERATIO, ET INDE VIVIFICATIO ET SALVATIO. VIII.QUOD QUANTUM QUIS COGNOSCIT ET AGNOSCIT DIVINUM VERUM QUOD PROCEDIT A DOMINO, TANTUM COGNOSCAT ET AGNOSCAT DEUM; ET QUOD QUANTUM QUIS FACIT DIVINUM HOC VERUM, TANTUM SIT IN DOMINO ET DOMINUS IN ILLO. IX.QUOD SPIRITUS, RESPECTIVE AD HOMINEM, SIT EJUS INTELLIGENTIA, ET QUICQUID INDE PROCEDIT ({1} UT EJUS OPERATIO ET VIRTUS). @1 "(ut ejus operatio et virtus)":--sic Sc.; haec verba alteri exemplo desunt.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church