Canons (Mongredien and Coulson) n. 30

Previous Number Next Number See English 

30. [III. DE REDEMPTIONE] CAPUT SEPTIMUM. QUOD DOMINUS IN MUNDO GRAVISSIMAS TENTATIONES AB INFERNIS ET QUOQUE AB ECCLESIA JUDAICA SUSTINUERIT, ET QUOD PER VICTORIAS IN ILLIS OMNIA IN ORDINEM REDEGERIT, ET SIMUL HUMANUM SUUM GLORIFICAVERIT; ET QUOD SIC ANGELOS ET HOMINES REDEMERIT, AC IN AETERNUM REDIMAT. 1. Quod omnes tentationes spirituales sint pugnae contra mala et falsa, proinde contra inferna; et quod illae tentationes eo graviores sint quo spiritum hominis et simul corpus ejus invadunt, ac utrumque cruciant. 2. Quod Dominus omnium gravissimas tentationes sustinuerit, quia contra omnia inferna pugnaverit, et quoque contra mala et falsa Ecclesiae Judaicae. 3. Quod Ipsius tentationes parum descriptae sint apud Evangelistas; solum per pugnas cum bestiis, hoc est cum satanis in inferno, quadraginta diebus in deserto,-et postea per infestationes a diabolo,-et demum per dolores Ipsius in Gethsemane, et per atrocem passionem super crucem [(Marc. i. 12, 13; Matth. iv. 1-11; Luc. iv. 1-13: Matth. xxvi. 36-46; Marc. xiv. 32-42; Luc. xl. 40-46; Joh. xviii. 1: Matth. xxvii. 26-50; Marc. xv. 15-37; Luc. xxiii. 25-46; Joh. xix. 1-30)]. Sed quod Ipsius tentationes seu pugnae cum infernis particularius et plenius describantur apud Prophetas et apud Davidem; quae, quia fuerunt invisibiles, non potuerunt manifestari (Esai. lxiii.). Quod Dominus illas tentationes subiverit, ut inferna quae infestabant caelum et simul ecclesiam subjugaret, ac angelos et homines ab infestatione illa liberaret, et sic illos salvaret. 5. Quod finis omnium tentationum spiritualium sit perdomatio mali et falsi, ita quoque inferni; tum simul perdomatio externi hominis, in illum enim mala et falsa ex inferno influunt. Agitur enim in tentationibus de dominio mali super bonum, et externi hominis super internum; quare a cujus parte stat victoria, ab illius [parte] etiam stat dominatio. Dum itaque a parte boni stat victoria, bonum occupat dominium super malum, et quoque internus homo super externum. 6. Quod Dominus tentationes illas a pueritia usque ad ultimam vitae suae aetatem passus sit, et sic successive inferna subjugaverit, et successive Humanum suum glorificaverit; et quod in ultima tentatione super crucem, quae fuit omnium gravissima, plene vicerit inferna, ac Humanum suum Divinum fecerit. 7. Quod Dominus pugnaverit cum infernis et quoque contra falsa et mala Ecclesiae Judaicae, ut ipsum Divinum Verum seu Verbum, quod Ipse fuit: et quod passus sit Se reprobari, contumeliis affici, et necari, sicut tunc ecclesia fecit cum Verbo. Tale propemodum factum est cum prophetis, quia repraesentaverunt Dominum quoad Verbum; proinde cum Domino, qui fuit Ipse Propheta, quia ipsum Verbum. Quod ita factum sit, fuit secundum Divinum ordinem.{1} @1 [ANNOTATIO E MARGINE:-]De repraesentationibus status ecclesiae a prophetis, et quoque ab Ezechiele, de quo quater dicitur quod "portet iniquitates domus Israelis," et quod Dominus dictus sit "Maximus Propheta," videatur Doctrina de Domino (n. 15-17).$

8. Quod imago victoriarum Domini super inferna, et glorificationis Humani Ipsius, per tentationes, sistatur in regeneratione hominis; nam sicut Dominus subjugavit inferna, et Divinum fecit Humanum suum, ita apud hominem subjugat illa, et facit eum spiritualem, et sic regenerat. 9. Notum est quod Dominus eripiat hominem a faucibus Diaboli, hoc est, inferni, ac elevet illum ad Se in caelum; et quod hoc faciat apud hominem per retractionem a malis, quae fit per contritionem et paenitentiam. Hae duae sunt tentationes quae sunt media regenerationis.{1} @1 [ANNOTATIONES E MARGINE:-]Quod Dominus ut Propheta portaverit iniquitates Ecclesiae Judaicae, et non sustulerit {2} illas. Quod glorificatio Ipsius, seu unitio cum Divino Patris sui, {3} quod in Ipso fuit sicut anima in homine, non potuerit fieri nisi per operationem reciprocam; quod Humanum cooperetur cum {4} Divino: quod tamen principaliter a Divino est; sed usque receptio, actio, seu reactio, ab Humano ut a Se. Sed quod quantum conjunctum fuit, ageretur simul ab utroque. Similiter ut homo regeneratur et fit spiritualis a Domino. Quod dum infans, {5} fuerit sicut infans; quod dum puer, et ex puero, {6} creverit in sapientia (Luc. ii. 40, 50). Quod non {7} potuerit nasci Sapientia, sed fieri secundum ordinem. Quod progressus sit ad plenum conjunctionem.$ @2 "illas":--sic Sc.; N. legit "illis".$ @3 quod pro "quae"$ @4 Divino pro "Divinum"$ @5 fuerit pro "fuit"$ @6 creverit in sapientia:--N. legit "creavit sapientiam;" Sc. habet "crevit sapientiam".$ @7 potuerit pro "potuit"$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church