Canons (Mongredien and Coulson) n. 19

Previous Number Next Number See English 

19. [DE DEO REDEMPTORE JESU CHRISTO.] CAPUT SEXTUM. QUOD DOMINUS, QUANTUM FUIT IN DIVINO VERO QUOAD HUMANUM, SEORSUM, TANTUM FUERIT IN STATU EXINANITIONIS; ET QUANTUM FUIT CUM DIVINO BONO, CONJUNCTIM, TANTUM FUERIT IN STATU GLORIFICATIONIS. 1. Quod Domino fuerint bini status, unus qui vocatur status exinanitionis, alter qui glorificationis. 2. Quod status exinanitionis etiam fuerit status humiliationis coram Patre, et quod status glorificationis fuerit status unitionis cum Patre. 3. Quod Dominus, cum fuit in statu exinanitionis seu humiliationis, oraverit ad Patrem sicut absentem seu remotum; at quod cum fuit in statu glorificationis seu unitionis locutus sit cum Se Ipso, dum cum Patre; prorsus sicut apud hominem sunt animae et corporis status, ante et post regenerationem. 4. Quod Dominus, cum in Divino Vero fuit seorsum, fuerit in statu exinanitionis, quoniam illud ab infernis seu diabolis ibi potuit impugnari, et ab hominibus reprobari; quare Dominus, cum fuit in illo seorsum, potuit tentari et pati. 5. Vicissim autem quod Dominus, cum fuit in Divino Bono conjunctim, non potuerit a diabolis in inferno, nec ab hominibus in mundo, tentari et pati; quoniam illud non potest accedi, minus invadi. 6. Quod Dominus alternatim in binis illis statibus in mundo fuerit. 7. Quod Dominus non potuerit aliter fieri Justitia et Redemptio. 8. Quod simile fiat cum homine qui regeneratur a Domino. 9. Hoc ab experientia, ratione, et Scriptura Sacra.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church