95. Erant de Mahumedanis, qui solum Patrem agnoscebant ut reliqui, ac Dominum ut Prophetam maximum, dicentes quod intelligere nequeant quod Divinum sit distinctum in tres personas, ita in tres deos; dicebant quod spiritus sanctus esset Deus loquens per spiritus et angelos; quidam ex Christianis mihi notus accessit ad illos, quaerens cur non agnoscunt Filium Dei ut Deum; dixerunt quod unus sit Deus, et sic forent duo; quare interrogabant illum, quot deos colit; respondit, unum, quia est unus Deus; sed explorabant ideas cogitationis ejus, quod non unum Deum sed tres cogitaret; hoc facile fit in altera vita; dicebant, quod videant [quod] ore dicat unum Deum, at corde et fide credat tres, et [quod] tamen oporteat Christianum loqui sicut cogitat, ac non dividere mentem a loquela, ut faciunt assentatores et qui mentiuntur, et cum id non negare posset, dicebant, quod Christianis pudori debeat esse cogitare tres deos, cum non gentilis, cui aliqua intelligentia, id cogitat, qui non [in] idea sua habet tres, cum nominat unum; voluit dicere quod tres unum essent per unanimitatem, sed nec haec potuit dari absque idea trium, inter se colloquentium et consentientium; et praeterea non dari possunt tres essentiae, quae unum faciunt, nisi unum sint etiam persona; una eademque essentia trium non dabilis [sit], minus in Deo, qui non divisibilis; et quis praeterea potest ex essentia, qualis illa in Metaphysicis, a plebe cogitari, cum non potest a docto; quare pudore affectus est, dicens se nusquam rediturum ad illos, et quaesiturum aliquem de Deo triuno. Loquuti sunt postea Angeli cum Mahumedanis, instruentes, quod Deus sit unus et persona et essentia, in quo Trinum, et quod Filius Dei, qui illis maximus Propheta, missus a Patre, non possit non Deus esse, quia conceptus ab Ipso Deo Patre; ita fuit ipsum Divinum in Ipso a conceptione, ac Divinum individuum.