Last Judgment (Post) (Whitehead) n. 59

Previous Number Next Number See English 

59. De Quaqueris Cum spiritus alii volunt explorare quid cogitant, occultant suas cogitationes certo modo, dicentes, quod satis sit quod non alicui malum faciant, nec aperte loquantur male de aliquo; sed dictum est illis, quod non loqui malum de aliquo sit bonum in societate terrestri: at cogitare de aliis male, quod hoc laedat societates alterius vitae, quoniam communicantur ibi ideae cogitationis. Non instrui volunt in doctrinalibus; respondent, hoc non intelligo, quid hoc; confirmaverunt se per id, quod docti sint a spiritu sancto, et quod doceantur. Contumacissime resistunt ne quid ab eorum arcanis promulgetur. Spiritus qui apud Quaquerianos sunt, quos putant spiritum sanctum, sunt illi qui ex eadem secta fuerunt in mundo; ad hos post mortem primum alluunt, qui illis inspirant ut nihil promulgent, quare vivunt separati; sunt spiritus spurci. Communio uxorum quarundam detestabilium detecta est, exspectantium tunc influxum a spiritu sancto, cum perceptione veniae quod liceat; cultus secretus sanctus in talibus consistit, et per talia etiam fit communicatio sancti. Hodie illis non tremor et totalis commotio est ut prius, sed modo commotio ad sinistrum latus corporis et faciei: cum ajunt mandatum a spiritu sancto, [etiam] ad adulteria et scortationes nemo recusat. Loquutus cum instauratore, qui dixit, quod talia nusquam fecerit, nec cogitaverit. Visum quod Quaqueriani spiritus vivant in densis sylvis sicut sues terrestres; fiunt phantisiastae. Visi etiam qui credebant se sanctos natos, tametsi ex illorum adulterio; de [tali] quo dicunt reliqui quod solus bibit vinum rubeum in coelo, quod vinum coeleste vocant, sed [unus talis] apparuit homini nefando similis, et factus est niger, et apparuit angelis sicut mucus narium. Tales dissociati sedent in suis locis sicut cortices et amurcae per saecula; post illa saecula parum retinent a vita, et serviunt societatibus pro nexu vili. Loquutus cum Pen, qui contestatus quod talis non fuerit, et quod nullam sibi partem vindicet in talibus. Dictum quod primi illorum fuerint spiritus enthusiastici, qui tales sunt ut obsidere velint hominem; sunt plus quasi corporei quam alii, qui ex obesitate intellectus spiritus sanctus volunt vocari -- dicunt quod non modo loquantur ex spiritu sancto, sed etiam edant cum spiritu sancto, quodque spiritus apud quosdam infundatur in dapes.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church