Last Judgment (Post) (Whitehead) n. 5

Previous Number Next Number See English 

5. Loquutus sum cum Anglis de ingenio illorum, unde id apud illos, quod cum audiunt vera a fide digno apud illos, tunc videant illa, et sic se facile conforment, ac unde id quod apud illos appareat niveum super naturale eorum, quod sit ex luce coelesti, ex qua intelligentia est; pariter apud Hollandos, sed quod apud hos id niveum non appareat, sed in confinio spiritualis et naturalis mentis quoddam firmum, et quod ideo lentiores sint. Causa apparentiae lucis apud Anglos dicta est, quod sit ex vita illorum, quae differt a vita omnium aliarum nationum; quod causa ut perciperetur, facta est comparatio cum Italis hodie, quod regimina prorsus opposita sint; in Anglia est libertas loquendi et scribendi tam de civilibus quam de spiritualibus, at prorsus nulla libertas utendi dolo et astu ad fallendum alios, nec insidiandi ad necem, nec latrocinandi et occidendi, et quod si id faciunt, nulla remissio sit; at oppositum est apud Italos hodie; ibi est libertas fallendi astu et dolo, et quoque occidendi, quae libertas illis est ex tot azylis, et ex dispensationibus, sed prorsus nulla libertas loquendi et scribendi de Ecclesiasticis, nec de civilibus ibi, propter inquisitionem; inde est quod Gens Italica intus retineat talia, et sic ignem, qui est odium lentum, vindicta et saevitia, qui ignis est quasi ille qui post incendium diu latet sub cinere et consumit: at Anglica Gens aliter, quia concessum est libere loqui et scribere; [inde est] quod ignis talis non recondatur, sed illico deflagret, et quod in sincero et justo teneantur per id quod non liceat illis fallere, latrocinari et occidere, quoniam tunc nulla dispensatio, nec alicubi azylum.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church