Last Judgment (Post) (Whitehead) n. 37

Previous Number Next Number See English 

37. Lutherus postquam informatus est ab angelis, quod nulla fides alicui sit, nisi ei sit bonum vitae, et quod tantum fidei sit, quantum boni vitae est, et non hilum plus unum quam alterum, et quia multoties convictus est, poenituit illum, et omni opera laboravit, ut a falsis exiret, quia prius non potest venire in coelum; percepi aliquoties, quod ille poenituisset, et quod laboraret contra sua principia, sed adhuc incassum; etiam oravit ad Dominum, ut posset recedere a suis falsis, et responsum tulit, quod daretur si posset recipere, quapropter missus est ab una societate in alteram, ubi erant illi, apud quos vita conjuncta fuit fidei, sed usque non diu morari potuit, quia contra jucundum vitae ejus. Dictum illi est, quod vera doctrinae non recipi possint [in] vita, priusquam rejecta sunt falsa, quia vera non intrare possunt, ubi falsa intellectus cogitationes implent, et quod removeri facile nequeant; causa est, quia homo, dum in mundo vivit, conjungit se societatibus secundum principia religionis suae, quae fuerat suae affectionis; in his quisque post mortem manet, et cum illis societatibus est cujusvis vita, quare se removere et extricare ab illis, et in novas se tunc inferre, non datur; datur quidem quoad cogitationes, sed non datur quoad affectiones, quae tamen unum agent, quare homo intrat in novas, sed usque recedit, dum injucunda in novis sentit. Verbo, Lutherus quandoque devovet solam fidem, et quandoque defendit; devovet cum in timore est, defendit cum in suo amore.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church