Last Judgment (Post) (Whitehead) n. 355

Previous Number Next Number See English 

355. #De jucundo ex gloria sapiendi et de jucundo imperandi, etc. Vidi aliquoties, quod [spiritus] dum in jucundo amoris regnandi essent, agerent sicut fatui, credentes tunc quod sapientes essent prae aliis; at cum conversi reducti sunt in intellectum suum, tunc viderunt quod fatui essent, sed quod jucundum prius, quod fatuum, praeamarent, et converteret illos jugiter ad fatuitatem, quam tunc non aliter viderunt quam, [cum] in illo [jucundo], sapientiam, ita per vices, et usque intellectus non potuit reducere illos, sed voluntas ducebat; narrentur plura ex experientia de hac re, ex C. XII, ex Benz., et aliis, signum manifestum quod voluntas agat in intellectum, et non intellectus in voluntatem. Res ita se habet, quod illi a Domino convertantur in intellectum per influxum lucis in voluntarium, et quod illi ab inferno convertantur ad jucundum voluntatis.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church