Last Judgment (Post) (Whitehead) n. 349

Previous Number Next Number See English 

349. Quod facere bona et non pugnare contra mala sit facere bona a se et non a Domino Creditur a multis, quod salventur, quia fecerunt bona, sicut quod dederint pauperibus, benefecerint proximo, sincere et juste egerint in sua functione, et in suo opere, et tamen nusquam pugnaverant contra mala bonis illorum opposita, credentes quod mala sic remota sint: apparet quoque sicut bona removeant mala; dicentes corde, quod si bonum faciam, tunc mala fugiam: sed usque res in se talis est, quod quidem bonum faciat ex obedientia praeceptorum Domini, sed usque non a Domino, sed a semet, ita non ex lege spirituali, nisi solum apparenter, verum ex lege morali et civili actualiter, et tunc usque remanent mala, quae tametsi non facit, usque non aversatur, quare cum amor mali cum suo jucundo redit, tunc non resistit, quare vel excusat et id facit, vel propter se et mundum omittit, tum etiam nescit quod sit malum; aliter vero cum pugnat contra malum ex lege spirituali; quantum hoc facit, tantum aversatur illud, et tantum amat bonum ac ejus verum, et tantum bonum facit a Domino et non a se, et tantum Dominus per bonum et ejus verum removet malum.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church