Last Judgment (Post) (Whitehead) n. 346

Previous Number Next Number See English 

346. De conjugio et adulterio 1) Quod adulterium sit ipsum infernum, ita ipse diabolus et satanas, multis ostendatur, tum ab experientia, quod omnes in inferno adulteri sint, quod furant sicut furiae quando percipiunt amorem conjugialem; quod signum quod ab inferno sit, quod cupiant violare conjugia casta, et plura, tunc quod in conjugio mali et falsi sint. 2) Quod conjugium sit ipsum coelum, quia, omnes ibi in amore conjugiali sunt, quilibet in suo gradu; quod amor ille sit amor fundamentalis omnium amorum coeli, quia angelus per illum fit amor in forma, quia illi qui in conjugio boni et veri sunt; et quod ideo coelum comparetur conjugio et nuptiis, ac infernum adulterio et scortationibus. 3) Inde sequitur, quod quantum homo detestatur adulterium ut peccatum diabolicum, et spectat ad Dominum, tantum sit in coelo, in simili gradu.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church